Bar 4

1Hic liber mandatorum Dei, et lex, quae est in aeternum: omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. 2Convertere Iacob, et apprehende eam, ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius. 3Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienae. 4Beati sumus Israel: quia quae Deo placent, manifesta sunt nobis. 5Animaequior esto populus Dei, memorabilis Israel: 6venundati estis Gentibus non in perditionem: sed propter quod ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. 7Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, Deum aeternum, immolantes daemoniis, et non Deo. 8Obliti enim estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Ierusalem. 9Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite confines Sion, adduxit enim mihi Deus luctum magnum: 10Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum, et filiarum, quam superduxit illis aeternus. 11Nutrivi enim illos cum iucunditate: dimisi autem illos cum fletu et luctu. 12Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. 13Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt. 14Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum, et filiarum mearum, quam superduxit illis aeternus. 15Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguae: 16qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduae, et a filiis unicam desolaverunt. 17Ego autem quid possum adiuvare vos? 18Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. 19Ambulate filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. 20Exue me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. 21Animaequiores estote filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. 22Ego enim speravi in aeternum salutem vestram: et venit mihi gaudium a sancto super misericordia, quae veniet vobis ab aeterno salutari nostro. 23Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum. 24Sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quae superveniet vobis cum honore magno, et splendore aeterno. 25Filii patienter sustinete iram, quae supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem ipsius: et super cervices ipsius ascendes. 26Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. 27Animaequiores estote filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo, qui duxit vos. 28Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum. 29Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra. 30Animaequior esto Ierusalem, exhortatur enim te, qui te nominavit. 31Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. 32civitates, quibus servierunt filii tui, punientur: et quae accepit filios tuos. 33Sicut gavisa est in tua ruina, et laetata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione. 34Et amputabitur exultatio multitudinis eius, et gaudimonium eius erit in luctum. 35Ignis enim superveniet ei ab aeterno in longiturnis diebus, et habitabitur a daemoniis in multitudine temporis. 36Circumspice Ierusalem ad Orientem, et vide iucunditatem a Deo tibi venientem. 37Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei.
Copyright information for VulgS